라틴어 문장 검색

Bruto cum saepe iniecissem de ὁμοπλοίαͺ, non perinde atque ego putaram adripere visus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 6:1)
in eas cum incidissem in cena augurali apud Lentulum, tanta me διάρροια adripuit ut hodie primum videatur coepisse consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 26 2:3)
est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 1:4)
hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 1:1)
primum quod deforme arbitrabar, cui assurge cui loco cedere omnes oporteret, hunc omnibus sedentibus stare, et qui iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra indici, et quem interfari nefas esset, hunc etiam convicia audire et si inulta pateretur inertem, si ulcisceretur insolentem videri.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:2)
talia principibus dicta interfantibus ille prosequitur magnisque tubam concentibus inflat;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 223)
adripe dilatam tua, dux, in tempora famam, quodque patri superest, successor laudis habeto.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2386)
haec iussa quidam militum, (Eumorphio nomen fuit) violentus, audax, barbarus, furore fervens adripit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.136)
" Nec plura querentem passa Venus medio sic interfata dolore est:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 24:8)
Simul adripit ipsum pendentem et magna muri cum parte revellit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:12)
sic interfatus et alter subicit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권61)
Dixerat, et paulum virgo interfata loquenti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권145)
adversus quae omnia obstinato animo Appius - tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat - in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 505:2)
ubi ad praetorium ventum est, consul classico ad contionem convocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 409:1)
orsum eum dicere, in Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem verti ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 439:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION